라틴어 문장 검색

Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 5:1)
Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie , cui nomen fuerat Alco.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 15:1)
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:1)
C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 9:1)
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:1)
Statius autem servile nomen fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:5)
Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 13:1)
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 14:1)
EQUUS Alexandri regis et capite et nomine Bucephalas fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 2:1)
PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, quod genus Graeci ἀχθοφόρουσ vocant, Latine baiulos appellamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 2:1)
Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:3)
Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit ̓Εχεκλοῦσ, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 6:1)
Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 7:1)
De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 1:1)
IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION