라틴어 문장 검색

nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:4)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:1)
idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 38:1)
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud , magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 44:2)
nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 47:2)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:5)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 201:3)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
si quid est ingenii in me, quod senior quam sit . eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 244:2)
me miserum, me infelicem, et quid respondebo liberis meis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION