라틴어 문장 검색

Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare videatur, pluribus iunctisque non constet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 1:1)
constiterunt metri causa 'constiterunt'. silva alta iovis lucvsve dianae 'Iovis' propter quercus, 'Dianae' propter cupressum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6811)
Sed si diligenter ipsos quoque philosophos revolvamus, praecipue vero Aristotelem adeo in rationibus argumentorum discretum ut inde Peripateticorum, id est dialecticorum princeps, dici mereretur, inveniemus apud eos, qualiter pseudophilosophos refellere possimus, et eorum non rationes, sed sophismata dissolvere, quibus de providentia Dei adeo simplicium fidem perturbare solent, ut non solum bona, verum etiam mala necessario provenire astruant, nec ullatenus a nobis peccata posse vitari, sed necessario unumquemque quod deliquerit committere, cum et hoc videlicet a Deo constet provisum esse, cujus providentiam constat nullo modo falli posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:5)
is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video Panaetio, superiora capessat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:2)
si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 798)
Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat, et quorum conventu perficitur, cum ex ipsis suum esse contrahat ex quibus est constitutum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:17)
alii 'stare' constare intellegunt, ut significet 'pulvere caelum constat', id est in pulverem versum est et quasi totum ex pulvere est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4082)
plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 117:2)
Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:5)
'constare' autem suppetere, ut Iuvenalis quis ferat uxorem, cui constant omnia?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5182)
sed quia vera tamen ratio naturaque rerum cogit, ades, paucis dum versibus expediamus esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, semina quae rerum primordiaque esse docemus, unde omnis rerum nunc constet summa creata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:9)
quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 48:2)
Denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, nec commutatur quicquam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, inmutabilis materiae quoque corpus habere debent ni mirum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION