라틴어 문장 검색

si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:4)
quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:3)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:3)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:11)
itaque in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:1)
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:5)
optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:2)
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:5)
Qua re quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul- tatem habeat existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:5)
quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 4:2)
et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:4)
Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 4:6)
Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION