라틴어 문장 검색

desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Videbam ergo advocationi meae non minorem gratiam quam si viveret ille propositam, invidiam nullam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 7:2)
Librum, quo nuper optimo principi consul gratias egi, misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 1:1)
Officium consulatus iniunxit mihi, ut rei publicae nomine principi gratias agerem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:1)
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:1)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:1)
Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:1)
Quod admones, gratias ago;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 1:2)
Quodsi haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et a te et Graece proferuntur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 2:1)
Certatim ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me sibi dederis, quasi invicem elegeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 8:1)
Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 22:1)
Orationi enim et carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION