라틴어 문장 검색

primus certe imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 610:1)
primus certe hic imperator victae a se nomine gentis nobilitatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha14)
Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 232:1)
non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 560:1)
cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent, dilata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 299:1)
quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 393:2)
sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 406:2)
arcem regium tenebat praesidium, neque ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 407:1)
cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 414:1)
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 450:1)
vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit, petendo ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 455:1)
id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii, dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 457:1)
qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 497:2)
initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:1)
Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION