라틴어 문장 검색

quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:1)
eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:1)
quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 116:1)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 258:1)
Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장14)
Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장5)
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장4)
In iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장9)
Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장1)
Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장3)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장24)
Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION