라틴어 문장 검색

Verebantur quod videbant multis accidisse, ne ex centumvirali iudicio capitis rei exirent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 7:3)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 7:3)
quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 9:2)
Atque adeo si cui forte eorum qui interfuerunt curae fuerit eadem illa legere, intelleget me quaedam aut commutasse aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamvis ipse nihil dixerit mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 10:1)
qui nuntius me gravi dolore confudit, primum quod amavi hominem elegantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 1:2)
In summa - cur enim non aperiam tibi vel iudicium meum vel errorem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:1)
Scio te quoque a iudicio meo non abhorrere, cum eandem rem publicam ut civis optimus diligas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:2)
Soleo non numquam in iudiciis quaerere M. Regulum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 1:1)
Mansit hic postea, nec refrixit iudicio sed invaluit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:3)
Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:1)
quem magni aestimo in isdem iudiciis, ex isdem etiam partibus conspici audiri.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:2)
quod ipsum non dissimulatione et silentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed oblivio videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 3:2)
Est haec pro Attia Viriola, et dignitate personae et exempli raritate et iudicii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 2:1)
Nam femina splendide nata, nupta praetorio viro, exheredata ab octogenario patre intra undecim dies quam illi novercam amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION