라틴어 문장 검색

adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:3)
vel, ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 318:1)
praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:1)
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:3)
et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:1)
et partitio taedium levat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 138:4)
Non quidem, ut adversarius , consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:2)
quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:2)
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)
neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 214:1)
innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:2)
explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:1)
At si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION