라틴어 문장 검색

cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 303:1)
nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:2)
at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:3)
Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:3)
In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 55:1)
negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:2)
Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 81:2)
reus contra subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:1)
Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)
Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur negat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:1)
atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 99:2)
in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria est interdum singulis universis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 103:6)
neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 156:1)
item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 182:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION