라틴어 문장 검색

Quae sententia tamquam mitior vicit, cum sit alioqui durior tristiorque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 2:4)
Amatur a me plurimum nec tamen vincitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 7:3)
Nam si verendum esset ne quod ego dedissem populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse deberem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 4:1)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
Sed plane adhuc an sit recitandum examina tecum, omnesque quos ego movi in utraque parte calculos pone, idque elige in quo vicerit ratio.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 9:2)
ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:2)
' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:6)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
'Me Caesar incestam putat, qua sacra faciente vicit triumphavit!'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:3)
Sum et ipse in edendo haesitator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:1)
Cornelius Priscus consularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuit, vicitque numero.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:2)
Quidquid in causa, eripe me huic tormento.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 2:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
ut se tanto discrimini eriperet orabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:3)
et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION