라틴어 문장 검색

ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:1)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 340:3)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 399:1)
quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 476:1)
itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 487:2)
duae ferme peditum partes et omnis equitatus in aciem descendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 488:2)
Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 489:1)
quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 492:2)
duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 494:2)
inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 497:1)
sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 32:1)
inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 33:3)
ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus quae prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION