라틴어 문장 검색

prope viam sedēbat cūrīs cōnfectus;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit5)
Marcus eum domum dūxit et cum in hortō sedērent vīnum bibentēs, nārrā mihi’ inquit ‘quōmodo ē proeliō effūgerīs et quid posteā fēcerīs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit26)
cum sēdissent, Pompēius nārrāvit quid fēcisset et quid iam factūrus esset.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit6)
paucīs post mēnsibus Quīntus in hortō sedēbat carmen meditāns, cum irrūpit Vergilius valdē ēlātus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur1)
cum in tablīnum intrāvissent, Maecēnās ad mēnsam sedēbat librum legēns.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur13)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:5)
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:1)
homo meus coepit ad stelas facere, sedeo ego cantabundus et stelas numero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:6)
Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:21)
repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:24)
Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:8)
Te rogo, ut naves etiam . . . . . . . monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:18)
Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:8)
Nam et dum lavor ait paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION