라틴어 문장 검색

quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:6)
nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus hoc agunt separatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:2)
quod si ita est, quid est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:6)
cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim virtute esse ad beatam vitam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:9)
satis est enim certe in virtute, ut fortiter vivamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:2)
satis autem virtus ad fortiter vivendum potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:6)
satis ergo etiam ad beate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:7)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:7)
nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et parati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:5)
Et quoniam videris hoc velle, ut, quaecumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam praesidii, quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:2)
hi quid possint optinere, videamus omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:6)
An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati videntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:2)
is apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:4)
sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION