라틴어 문장 검색

Prius de ea parte disseram, quae ipsum contingit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:2)
dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior horum, qui misericordes videri volunt, abicit et fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis timet, sed ut homo homini ex communi dabit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:3)
Vineam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati, propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse fortunam, quae tota ex mea pendet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 16:3)
Contigit enim illi testimonium utriusque :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:5)
non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 110:2)
Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:1)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:5)
Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:1)
Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 75:5)
nulli contigit im- pune nasci.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:13)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:3)
" Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION