라틴어 문장 검색

iam primum omnem fere multitudinem civium ex civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 22:1)
Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti reciperentur orantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:1)
paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 356:2)
postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 359:1)
quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis 'ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat,' id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque ut quod deos precati eritis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 549:2)
viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:1)
victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 221:2)
eadem fere, quae in colloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 507:1)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)
duae alae erant magna ex parte Gallorum - Cassignatus praeerat - et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 619:2)
per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 360:1)
meridie fere receptui cani suis consul iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:3)
Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 16:1)
sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 298:1)
autumni fere tempus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 322:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION