라틴어 문장 검색

postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:2)
necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:3)
nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 333:1)
nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 340:1)
itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:1)
et eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 346:2)
haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 360:4)
illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 409:1)
sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:3)
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 414:1)
nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 418:2)
hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:3)
in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 8:2)
ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION