라틴어 문장 검색

et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:5)
Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 243:1)
Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 16:1)
nam quoniam ipsa si qua tempestas est huc securos efficit occupandos, huc prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:7)
nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 565:1)
latagum occupat os pro 'Latagi os occupat'. et est Graeca figura, in Homero frequens, ut si dicas ἔκρουσεν *̓αχιλλέα το`ν πόδα, id est Achillem percussit pedem pro percussit Achillis pedem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:3)
Et propterea Solidum quod a rectis omnibus bH occupatur erit ad solidum quod a rectis omnibus bE occupatur, ut effectus particularum omnium in globum ad effectum particularum omnium in Cylindrum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 28:14)
quem non super occupat 'quem super' Lagum, subauditur 'stantem'. super occupat quem non desuper occupat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3841)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)
fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 398:1)
In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat;
(카이사르, 내란기, 3권 45:4)
postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION