라틴어 문장 검색

Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)
quid enim profuturas cohortis alasque, si unus al- terve praesenti facinore paratum ex diverso praemium petat?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장4)
illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장11)
cuncta impetu militum acta non parata contione, non coniunctis legionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장3)
atque ipsum Vitellium in incerto fore quam partem Italiae protegeret, si sibi Brundisium Tarentumque et Calabriae Lucaniaeque litora infestis classibus peterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장4)
ita tres Moesicae legiones per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut abnuenti vim parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장6)
Dum haec per provincias a Vespasiano ducibusque partium geruntur, Vitellius contemptior in dies segniorque, ad omnis municipiorum villarumque amoenitates resistens, gravi urbem agmine petebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장1)
singulis ibi militibus Vitellius paratos cibos ut gladiatoriam saginam dividebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장4)
forum maxime petebant, cupidine visendi locum in quo Galba iacuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장12)
simul odiorum invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장10)
ita adcelerare legiones Cremonam, pars Hostiliam petere iussae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장7)
sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema vis parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장13)
postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles imbueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장7)
At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flavianis impingitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장1)
is balineas abluendo cruori propere petit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION