라틴어 문장 검색

inde miles ad caedem magis quam ad pugnam decurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장2)
saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장9)
ubi insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, Frisios, Batavos propriis cuneis componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장4)
sed parum provisum ut copiae in castra conveherentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장3)
non Primi Antonii neque Muciani ope Vespasianum magis adolevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장4)
inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus frugum et plures qui consumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장2)
nec quievere Vbii quo minus praedas e Germania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per omne id bellum meliore usi fide quam fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장5)
dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere obsidium legionum eodem impetu potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장4)
simulata ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum adfirmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장9)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
atque illis Ponti et externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장6)
quoniam benignitate deum fractae hostium vires forent, parum decore Domitianum confecto prope bello alienae gloriae interventurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장5)
postquam Macedones praepolluere, rex Antiochus demere superstitionem et mores Graecorum dare adnisus, quo minus taeterrimam gentem in melius mutaret, Parthorum bello prohibitus est;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장6)
solidum illa et Cugernos, quibus custodia obvenisset, parum intentos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장6)
sane Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION