라틴어 문장 검색

Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:23)
Passis Medea capillis bacchantum ritu, flagrantes circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra tingit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:8)
quibus insuper addit ora caputque novem cornicis saecula passae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:13)
Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:1)
Non stratum, non ulla pati velamina possunt, dura sed in terra ponunt praecordia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:4)
parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:14)
Per nostri foedera lecti perque deos supplex oro superosque meosque, per siquid merui de te bene perque manentem nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem, ne thalamis Auram patiare innubere nostris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:20)
Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, qui meus est orbis, tantum contingere monstrum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:8)
Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram, intendensque manus, passis furibunda capillis, "quo fugis" exclamat, "meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:1)
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:2)
Haud equidem patiar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:18)
O utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:22)
Quam virginitate carentem vimque dei passam Delphos Delumque tenentis excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:5)
patior sine crimine poenam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION