라틴어 문장 검색

cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:5)
Quumque fere juxta sint caro, et nervus, et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:6)
Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장7)
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:1)
Sed ruina huius viri magni (Stanleii scilicet), quo tanta gratia et auctoritae (ut credebatur) apud regem floruerat, atque modus ipse quo rex negotium illud tractavit, unde liquido patebat inquisitionem occultam ei diu antequam in iudicium adductus fuisset incubuisse, simul et caussa propter quam supplicio affectus est, quae vix alia fuit quam quod affirmasset titulum familiae Eboracensis titulo familiae Lancastrensis fuisse potiorum, in quo casu omnes fere includebantur, saltem quoad opinionem internam, hae omnia (inquam) res fuerunt incredibilis terroris universis regis servis et subditis, adeo ut nemo fere tutum se reputaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:7)
Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장1)
Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION