라틴어 문장 검색

verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:1)
nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:6)
ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:7)
Inter senem iuvenemque, sed propior seni.
(세네카, 오이디푸스 10:1)
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:1)
cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8233)
Ira senis punit pro nati crimine seruos, Instruit ista senem fabula nota seni.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:5)
quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:15)
in secreta senis d. fere omnes dii marini senes sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4021)
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 89:1)
cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 645:1)
enim iam magis adpropero, magis iam libet in Casinam inruere * cupio illam operam seni surripere, forem obdo, ne senex me opprimeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 210)
Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensuet voluntate aliorum senium dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:1)
iam senior aut pro positivo posuit, id est senex:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3041)
senior cum castore thybris possumus et solum Thybrin senem accipere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1241)

SEARCH

MENU NAVIGATION