라틴어 문장 검색

itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
quid ita placuerit is, non video, nisi quod fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:4)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
quem praesidentes studiis deae propius audirent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:4)
nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:1)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
cuius e alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:1)
tractavit etiam omnem fere studiorum materiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:1)
quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:1)
nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 164:2)
ad profectum enim opus est studio non indignatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:4)
mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:1)
sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborer convertimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 188:1)
illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:1)
sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION