라틴어 문장 검색

consimili ratione necessest ventus et aër et calor inter se vigeant commixta per artus atque aliis aliud subsit magis emineatque, ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas aëris interemant sensum diductaque solvant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:5)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 83:1)
<Venti autem si ex habitationibus> exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장17)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanus ut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare (3.549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 26)

SEARCH

MENU NAVIGATION