라틴어 문장 검색

his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 1:1)
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:2)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:2)
nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:2)
dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:1)
utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:2)
pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:5)
Vtatur sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:6)
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:1)
at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:4)
vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:2)
quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장3)
postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:3)
sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION