라틴어 문장 검색

Sicut ergo nos faciendo aliud, et postmodum quiescendo, physica ratio etiam alterari demonstrat, ita etiam ipse hanc alterationis mutationem videtur incurrere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:3)
Cui etiam localis motus videtur abesse, cum modo descendere aliquo, vel transire aliqua dicatur, vel egredi quoquam sive inde regredi describatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:4)
In qua etiam virgine Deus homo factus adeo mutari videtur, ut aliud quam fuerit factus esse dicatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:6)
quod ad illum substantiae motum praecipuum, quae a philosophis generatio dicitur, pertinere videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:7)
Qui etiam cum ea quae per miracula fiunt impossibilia dicunt, vel contra naturam fieri pro fitentur, ut virginem parere, vel caecum ulterius videre, profecto ad usitatum naturae cursum, vel ad primordiales rerum causas respiciunt, non ad excellentiam divinae potentiae, quam videlicet constat ex propria natura quidquid decrevit posse, et praeter solitum ipsas rerum naturas quocunque modo voluerit permutare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:19)
Quod et fortassis ad sequentia praenotari necessarium fuit, ubi videlicet juxta illam veterem, ut ait philosophia, querelam, videntur omnia secundum divinae providentiae incommutabilitatem ex necessitate contingere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:4)
quia regem diminutum capite numquam, Danus, videbis ad triumphum supervivere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:16)
Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:19)
Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum regem et martyrem Edmundum illi viro desideriorum iudicaverunt meritis similem, qui inter esurientium rictus leonum illesus sprevit minas insidiantium.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:13)
"In terra sanctorum iniqua gessit et ideo gloriam Domini non videbit."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:7)
Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:1)
Est igitur primo videre quid sit amor, et unde dicatur amor, et quis sit effectus amoris, et inter quos possit esse amor, qualiter acquiratur amor, retineatur, augmentetur, minuatur, finiatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:1)
Quod amor sit passio facile est videre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:1)
sed ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio illa procedit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:16)
Nam quum aliquis videt aliquam aptam amori et suo formatam arbitrio, statim eam incipit concupiscere corde;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION