라틴어 문장 검색

ecce quierunt iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권409)
sic proxima turba, sed ardens ecce aderat luctu dicturusque omnia belli libertate Creon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권119)
"tamen ecce vocatus non venit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권201)
iuvat ecce nefasto stare loco Tegimenque manu tractare cruentum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권355)
"et nunc ecce tuas inritat callidus iras suppliciumque cupit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권398)
"atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris, qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권420)
Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
Ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat Antigone miseranda facem, vix nacta petitos moenibus egressus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권166)
Ecce iterum fratres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권207)
"Argolici, quibus haec datur hostia, manes, pandite Tartareum chaos ultricesque parate Eumenidas, venit ecce Creon!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권371)
gaudent matresque nurusque Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges, ecce per adversas Dircaei verticis umbras femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae decurrunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권383)
Ecce proponimus horum facinorum mercedem, vitam aeternam repromittunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 1:1)
Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iupiter quidam quem ludis suis humano sanguine proluunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:1)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculeat:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION