라틴어 문장 검색

quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:5)
sunt finitima omnino, sed tamen differt aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:2)
Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:3)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:1)
Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex laetitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:3)
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur - , quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:1)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:3)
inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas, ut, etiamsi vel mala sint illa, quae metum aegritudinemve, vel bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:2)
- aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:2)
etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:4)
philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:5)
quid est enim quod minus conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem censeat quam hoc suave est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:5)
quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens - quam sibi conveniat, ipse viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION