라틴어 문장 검색

Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:1)
Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:6)
Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:4)
Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:4)
Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 7:1)
Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 10:1)
Plus negotii habes quam existimas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:3)
Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:1)
Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:2)
Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:4)
alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:2)
Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:1)
aestimantur enim utilitate sumentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION