라틴어 문장 검색

Tu putas tum, eum stolidus ille rex multitudine telorum diem obscuraret, ullam sagittam in solem incidisse aut demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:1)
" Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:5)
Tollantur e coetu mortalium facturi peiora quae contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:4)
etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:7)
sumuntur a conversantibus mores et ut quaedam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis tradit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 47:2)
- Romanos quoque contigit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:2)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
At me hercules vir magnus ac iustus fortissimum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem militem contingere optat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 174:1)
Contigit iam nobis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 221:1)
Sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:2)
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret.
(세네카, De Providentia, book 1 35:1)
Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:2)
Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 15:3)
ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:2)
Clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION