라틴어 문장 검색

delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:5)
etenim si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic- quam aliud [ut] videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:3)
Sunt etiam, qui negent in is qui nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur 15 scientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 9:1)
et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:4)
nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares docti homines P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:10)
nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:2)
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:7)
quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probavisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:8)
et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae] sunt sumpta de primo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 132:4)
accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. Manilio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:7)
scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) - sed scriptum est ita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:8)
ubi enim [et] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni- hil politius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 192:3)
si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 3:2)
video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION