라틴어 문장 검색

patres nostri, cum in Hispania Carthaginiensium et imperatores et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 158:1)
post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 259:1)
et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 294:2)
ad haec imperator Romanus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 374:1)
ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 403:1)
versis itaque subito voluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 418:1)
obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 430:2)
laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 479:1)
quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubie hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 500:5)
ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 550:2)
quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 575:1)
ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 99:1)
quaerenti Africano, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 157:1)
tum vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:2)
praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Areas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION