라틴어 문장 검색

Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur (non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
de hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores Karthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:7)
erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 3:1)
Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 6:2)
namque eos vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 1:3)
Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 1:1)
nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 1:2)
Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:1)
quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius atque ipse sensisset exceptam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:2)
Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum remouit ac neque more neque iure, ante quam prouinciae or[di]narentur, profectus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:1)
antiquum etiam rettulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:2)
nudatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION