라틴어 문장 검색

cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장12)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장10)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장43)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장14)
memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장4)
et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장15)
Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장13)
Horum igitur, id est, quae sunt proprie quaeque suo nomine essentiae nominantur, scientiam sapientia profitetur Essentiae autem ggeminae partes sunt, una continua et suis partibus iuncta nec ullis finibus distributa, ut est arbor lapis et omnia mundi huius corpora, quae proprie magnitudines appellantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:5)
Alia vero disiuncta a se et determinata partibus et quasi acervatim in unum redacta concilium, ut grex populus chorus acervus et quicquid, quorum partes propriis extremitatibus terminantur et ab alterius fine discretae sunt His proprium nomen est multitudo.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:6)
Rursus cum aliquam geometricam formam dicero, est illi simul numerorum nomen inplicitum;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:30)
Huic numero videtur accidere, ut quaecunque eius fuerit pars, cum nomine ipso vocabuloque pariter par inveniatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:5)
quod eius omnes partes et nomine et quantitate pares pariter inveniantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:1)
Quomodo autem et nomine et quantitate pares pariter inveniantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:2)
Quomodo autem et nomine et quantitate pares habeat partes hic numerus, post dicemus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:3)
Eodemque modo sicut superius circa ipsum qui sunt termini donant sibi mutua nomina secundum proprias quantitates vocabulumque permutant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION