라틴어 문장 검색

His interfectis navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 4장7)
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 360:1)
Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 4:1)
Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, /f.2rc/ extra civitatem in monte Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupaverat nostrum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:3)
siue ita natura disposuit siue, ut ferunt, luna cursu gerit - quae siue plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum non ante finit quam lucem reddit - siue ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupauere annum tenent.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:11)
potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION