라틴어 문장 검색

*̓απότευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me non nihil per me confici posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:14)
sed tota res et timetur et refrigescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:4)
si non iuverit, timet ne per vim perferatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:4)
de re familiari timeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 2:7)
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
num etiam ilia, numquam timere numquam dolere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:3)
sapiensne non timeat ne patria deleatur, non doleat si deleta sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:4)
postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:3)
vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:4)
cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)
etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 1:1)
non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:1)
in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:3)
ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:4)
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION