라틴어 문장 검색

Habui filium talem, ut illum amare posset nouerca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.24)
Nouerca in hoc priuigno dedit uenenum, ut filia sola heres esset;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.34)
Inquinasti filiae sanguine penates.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.12)
et hoc ille propter filiam fleuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.15)
nihil agnoui filiae, nihil uictae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.45)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)
Natus Eurystheus properante partu iusserat mundi penetrare fundum:
(세네카, Hercules Furens 12:31)
Conciliat animos coniugum partus fere.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:1)
Hic ipse forsan dividet partus toros.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:2)
Herculem dici tuum partum erubescis?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:13)
maiora iam me scelera post partus decent.
(세네카, 메데아 1:17)
edat partu pignora pacis qua tranquillus gaudeat orbis servetque decus Roma aeternum, fratris thalamos sortita tenet maxima Iuno;
(세네카, 옥타비아 5:10)
fax illa, quam secuta es, Augustae manu praelata clarum nomen invidia tibi partum ominatur.
(세네카, 옥타비아 11:19)
quid non potuit quondam genetrix tua quae rexit principis aulam cara marito partu que potens?
(세네카, 옥타비아 14:20)
aut feta tellus impio partu effudit arma:
(세네카, 오이디푸스 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION