라틴어 문장 검색

castris exercituique interim, si videatur, praesit collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 264:2)
commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 269:2)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 297:1)
T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 309:1)
ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes caeduntur caeduntque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 316:1)
iisdem opibus obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 332:1)
fusi hostes Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:1)
multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:2)
et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 63:2)
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 66:2)
usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 74:1)
castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 74:2)
- Postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 75:1)
eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION