라틴어 문장 검색

Secuta est senatus clarissima assensio, quae solet decreta praecurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:2)
Compulit autem me ad hoc consilium non solum consensus senatus, quamquam hic maxime, verum et alii quidam minores, sed tamen numeri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:1)
Nuper L. Piso, pater Pisonis illius, qui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se videre in senatu, quem consul ipse sententiam rogavisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 12:2)
bona Classici, quae habuisset ante provinciam, placuit senatui a reliquis separari, illa filiae haec spoliatis relinqui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 16:2)
modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:2)
Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:2)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velint inveniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:2)
At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 2:1)
Audiebat senatus gravitate censoria.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:2)
ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus vindicatusque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 1:3)
inveni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati viderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 12:4)
' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:2)
Sunt tamen ut in senatu ita in civitate in duas partes hominum iudicia divisa.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:1)
negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION