라틴어 문장 검색

Tanto autem flagrabat adversus familiam Lancastriae, et praecipue in regis personam, odio, ut neutiquam per familiarum in nepti sua tam honorificam coniunctionem mitigaretur, sed contra, ipsam neptem suam odio haberet quod suis nuptiis regi ad regnum adipiscendum et in se stabiliendum aditum patefecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:17)
cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 6:2)
sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:3)
ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:2)
Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:31)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:3)
senex in Ephesum ibit aurum arcessere, hic nostra agetur aetas in malacum modum, siquidem hic relinquet neque secum abducet senex med et Mnesilochum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3192)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
iam senior madidaque f. i. v. m. contra illud, quia occurrebat gubernatorem natandi peritum fuisse debere, addidit 'senior' et 'veste madida'. et ideo 'gravis' madida.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1791)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION