라틴어 문장 검색

Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, uexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices aduerso corpore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장50)
Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et aduersum se opportunissimae erant, singulas circumvenire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장5)
Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando auertere ab hostibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장1)
legatis potestas Romam eundi fit, et ab consule interea indutiae postulabantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장2)
" Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:4)
Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:1)
Postulat, nomen eius recipiat;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:3)
Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat advocationem.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:6)
Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:19)
statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:14)
Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:11)
In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 4:8)
aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:14)
aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 13:9)
imposui multum recusantem et insui culleo postulantem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION