라틴어 문장 검색

iam Socrati defuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 122:3)
Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox:
(세네카, 행복론, Liber VII 145:1)
Divus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desit quietem sibi precari et vacationem a re publica petere ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 19:1)
iis vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum populus tulit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:4)
Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 45:2)
Candidati laborare desimus ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:6)
Iudex desit esse ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:10)
Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:4)
nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:3)
obversatur oculis laetissima forma rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi licentia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 9:3)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
diligentius enim vivit, cui aliquid integri superest.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:4)
Hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:5)
Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:4)
neque tectum ei deerit neque velamentum ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION