라틴어 문장 검색

et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 15장2)
Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장1)
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장3)
Flumen Kennebeckium lintribus factis ascende runt, et adversus flumen navigare coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.35)
purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1694)
nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5175)
praelabi flumina quia, ut supra diximus, circa ripas fluminum agitabatur curule certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1801)
Conon in eo libro, quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos aliosque ex Peloponneso convenas ad eum locum Italiae venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit, et flumini quem incolerent, Sarro nomen inposuisse ex appellatione patrii fluminis, et se Sarrastras appellasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7382)
igitur quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장59)
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장6)
His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장7)
item si secundum flumina aedis sacra fiet, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장3)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:6)
ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION