라틴어 문장 검색

quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt) - verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 95:4)
Quae qui videat non indocte solum verum etiam impie faciat si deos esse neget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:7)
non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:4)
huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:2)
verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:10)
quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:5)
verum tamen videamus exitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:2)
vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:4)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:2)
Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:1)
Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:2)
Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessaries, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:8)
quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:2)
verum igitur extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION