라틴어 문장 검색

magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate29)
clamet amica mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:8)
adde voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:23)
at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:24)
sed, quod magis ad nos pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne divitiis homines an sint virtute beati, quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos et quae sit natura boni summumque quid eius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:7)
quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:16)
'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.1)
iam studia adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:5)
nam cum id petitur, quod honeste aut [non] sine detrimento [est] nostro promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 16:3)
atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 4:1)
neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 11:1)
ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 16:1)
non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:1)
et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 64:2)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION