라틴어 문장 검색

Quae res aliter adversariis cecidit:
(카이사르, 아프리카 전기 52:3)
Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
(카이사르, 아프리카 전기 69:5)
Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent.
(카이사르, 아프리카 전기 79:2)
Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:13)
insuper ponit trabes;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:2)
Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:5)
quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:7)
In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:6)
Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:7)
Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:10)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:8)
In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:11)
Caesar flumen traiecit et castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION