라틴어 문장 검색

inde ad Tagum flumen profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 345:2)
ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 347:1)
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)
eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:1)
hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 196:1)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis qui nuntiarent regi venturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 404:2)
oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:3)
nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura immissa trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 658:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 41:2)
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:1)
progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:1)
hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere reliquum tempus aestatis in animo habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION