라틴어 문장 검색

in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:1)
quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris ferro defendere liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:4)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 3:1)
hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:2)
iste postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:3)
Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:3)
non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:5)
recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:10)
clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:1)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 1:2)
neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 3:1)
Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:12)
satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION