라틴어 문장 검색

is enim tris libros scripsit, qui Lesbiaci vocantur quod Mytilenis sermo habetur, in quibus volt efficere animos esse mortalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:2)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:6)
quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:1)
nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:3)
lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui venenum praebiberat, mortem eam est auguratus, quae brevi consecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:7)
cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:7)
sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:4)
velut ex ea disputatione, quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:2)
nam efficit hoc philosophia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:1)
consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:12)
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:6)
tu vero inquit potes, nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:5)
sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:6)
ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION